de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam. Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.

Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter

p.70
erit, quamvis illa adultera non sit. Aliquis mihi venenum dedit, sed vim suam remixtum cibo perdidit; venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit ; non minus latro est, cuius telum obposita veste elusum est. Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.

Quaedam eius condicionis sunt et hac vice copulantur, ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes movere, ut non curram ; currere non possum, ut pedes non moveam. Possum, quamvis in aqua sim, non natare ; si nato, non possum in aqua non esse.

Ex hac sorte et hoc est de quo agitur. Si iniuriam accepi, necesse est factam esse ; si est facta, non est necesse accepisse me; multa enim incidere possunt quae submoveant iniuriam. Ut intentatam manum deicere aliquis casus potest et emissa tela declinare, ita iniurias qualescumque potest aliqua res repellere et in medio intercipere, ut et factae sint nec acceptae.