de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam. Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.
Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Si quis cum uxore sua tamquam cum aliena concumbat, adulter
Quaedam eius condicionis sunt et hac vice copulantur, ut alterum sine altero esse possit, alterum sine altero non possit. Quod dico conabor facere manifestum. Possum pedes movere, ut non curram ; currere non possum, ut pedes non moveam. Possum, quamvis in aqua sim, non natare ; si nato, non possum in aqua non esse.