de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Denique validius debet esse quod laedit eo quod laeditur ; non est autem fortior nequitia virtute ; non potest ergo laedi sapiens. Iniuria in bonos nisi a malis non temptatur ; bonis inter se pax est, mali tam bonis perniciosi quam inter se. Quodsi laedi nisi infirmior non potest, malus autem bono infirmior est, nec iniuria bonis nisi a dispari verenda est; iniuria in sapientem virum non cadit. Illud enim iam non es admonendus neminem bonum esse nisi sapientem. " Si iniuste," inquit, " Socrates damnatus est, iniuriam accepit."

Hoc loco intellegere nos oportet posse evenire, ut faciat aliquis iniuriam mihi et ego non accipiam. Tamquam si quis rem, quam e villa mea subripuit, in domo mea ponat, ille furtum fecerit, ego nihil perdiderim.