de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est quod me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio ; quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.

Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata ; feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur. Ego quidem omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."