de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
filias meas quis casus habeat, an peior publico, nescio ; solus et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor.
p.66
Teneo, habeo quicquid mei habui. Non est quod me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio ; quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.