de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent. Erepsi modo e ruinis domus et incendis undique relucentibus flammas per sanguinem fugi;
filias meas quis casus habeat, an peior publico, nescio ; solus et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor.
Non est quod me victum victoremque te credas. Vicit fortuna tua fortunam meam. Caduca illa et dominum mutantia ubi sint nescio ; quod ad res meas pertinet, mecum sunt, mecum erunt.
Perdiderunt isti divites patrimonia, libidinosi amores suos et magno pudoris impendio dilecta scorta, ambitiosi curiam et forum et loca exercendis in publico vitiis destinata ; feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur. Ego quidem omnia integra illibataque habeo. Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."