de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

At ille victoriam illi excussit et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est. Habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur, non iudicabat sua sed adventicia et nutum fortunae sequentia. Ideo ut non propria dilexerat ; omnium enim extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.

Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.

Inter micantis ubique

p.64
gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit. Non est itaque, quod audax iudices promissum, cuius tibi, si parum fidei habeo, sponsorem dabo. Vix enim credis tantum firmitatis in hominem aut tantam animi magnitudinem cadere ; sed is prodit in medium qui dicat :