de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ego vero sapientem non imaginario honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere quo nulla permittatur iniuria. " Quid ergo ? Nemo erit qui lacessat, qui temptet ? " Nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi appetant ; invulnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur ; ex hac tibi nota sapientem exhibebo.
Numquid dubium est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non
p.56
lacessitus cum dubiae sint vires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus respuit ? Sic tu sapientem melioris scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit. Et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos.