de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum ; huic in convivio, id est in contione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor eius, obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari,
Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret ! Ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille cervicem mediam uno ictu decidit ; plurimum deinde undique publicas ac privatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus vir fuit, qui minime visus est.