de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Adice quod genus ultionis est eripere ei, qui fecit, factae contumeliae voluptatem ; solent dicere : "O miserum me ! Puto, non intellexit." Adeo fructus contumeliae in sensu et indignatione patientis est. Deinde non deerit illi aliquando par; invenietur qui te quoque vindicet.

C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima : tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Immensum est, si velim singula referre, per quae in parentes avesque suos contumeliosus fuit, per quae in uni- versos ordines; ea referam, quae illum exitio dederunt.

Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum ; huic in convivio, id est in contione, voce clarissima, qualis in concubitu esset uxor eius, obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari,

p.100
non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!