de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" In quantumcumque ista vel
Quaere et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt audituque et visu refugienda. Non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis universis obsistet. Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit ; vincit nos fortuna, nisi tota vincitur.
Ne putes istam Stoicam esse duritiam, Epicurus, quem vos patronum inertiae vestrae assumitis putatisque mollia ac desidiosa praecipere et ad voluptates ducentia, " Raro," inquit, " sapienti fortuna intervenit." Quam paene emisit viri vocem ! Vis tu fortius loqui et illam ex toto summovere !
Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiaris liberum fortuna non transit. Scit non esse illic sibi locum, ubi sui nihil est.
Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, adversus iniurias exsurgit, qui id apud nos incredibile videri potest aut supra humanae naturae mensuram ? Ille ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias non esse. Nec enim est, quod dicas hoc naturae repugnare.
Non negamus rem incommodam esse verberari et impelli et aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias esse ; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen iniuriae, quod non potest recipi virtute salva. Uter verius dicat videbimus ; ad contemptum quidem iniuriae uterque consentit. Quaeris quid inter duos intersit ? Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
Non est, quod putes magnum, quo dissidemus ; illud quo de agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est viro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere : " Utrum merito mihi ista accidunt an inmerito ? Si merito, non est contumelia, iudicium est ; si inmerito, illi qui iniusta facit erubescendum est."