de Constantia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Desinite itaque dicere : " Non accipiet ergo sapiens iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur ? Non accipiet contumeliam, si obscenorum vocibus improbis per forum agetur ? Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ? Si quid aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo molesta possunt ?
" In quantumcumque ista vel
p.92
numero vel magnitudine creverint, eiusdem naturae erunt. Si non tangent illum parva, ne maiora qui- dem ; si non tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex imbecillitate vestra coniecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quantum putetis vos pati posse, sapientis patientiae paulo ulteriorem terminum poni tis. At illum in aliis mundi finibus sua virtus collocavit nihil vobiscum commune habentem.