de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" At sapiens colapho percussus quid faciet ? " Quod Cato, cum illi os percussum esset ; non excanduit, non vindicavit iniuriam, ne remisit quidem, sed factam negavit ; maiore animo non agnovit quam ignovisset. Non diu in hoc haerebimus ; quis enim nescit nihil ex his, quae creduntur mala aut bona, ita videri sapienti ut omnibus ?

Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.

Desinite itaque dicere : " Non accipiet ergo sapiens iniuriam, si caedetur, si oculus illi eruetur ? Non accipiet contumeliam, si obscenorum vocibus improbis per forum agetur ? Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ? Si quid aliud ferre cogetur eorum quae excogitari pudori ingenuo molesta possunt ?

" In quantumcumque ista vel

p.92
numero vel magnitudine creverint, eiusdem naturae erunt. Si non tangent illum parva, ne maiora qui- dem ; si non tangent pauca, ne plura quidem. Sed ex imbecillitate vestra coniecturam capitis ingentis animi, et cum cogitastis quantum putetis vos pati posse, sapientis patientiae paulo ulteriorem terminum poni tis. At illum in aliis mundi finibus sua virtus collocavit nihil vobiscum commune habentem.