de Constantia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia. Scit sapiens

p.86
omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut [*]( ut added by Weidner. ) valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.

Quemadmodum non placebit sibi, si illum mendicus coluerit, nec contumeliam iudicabit, si illi homo plebis ultimae salutanti mutuam salutationem non reddiderit, sic ne suspiciet quidem, si illum multi divites suspexerint—scit enim illos nihil a mendicis differre, immo miseriores esse, illi enim exiguo, hi multo egent—et rursus non tangetur, si illum rex Medorum Attalusve Asiae salutantem silentio ac vultu arroganti transierit. Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere.