de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non opibus fruetur, non tua simul ac sua gratia ; non accipiet beneficia, non dabit. Miserum putas, quod ista amisit, an beatum, quod non desiderat ? Mihi crede, is beatior est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata[*]( parata O : parta Pincianus.) est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et premunt ; plus minantur quam prosunt. Lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur ; nam ut nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae felicitatis tutela sollicita est.