de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ; haec, quae remissa fronte commentanda sunt, non feret, nisi eum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum severiore materia primum exercere, deinde hilariore temperare.
Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe te sic interrogaveris : " Utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit ? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.
Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem. Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est ?
Si est aliquis defunctis sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex