de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Adice nunc quod, cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem esse, fas tibi non est salvo Caesare de fortuna queri. Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti; non tantum siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet ; in hoc tibi omnia sunt, hic pro omnibus est.

p.376
Quod longe a sensibus tuis prudentissimis[*]( prudentissimis O : pudentissimis Hermes after Stangl.) piissimisque abest, adversus felicitatem tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc salvo flere permittis.

Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium sed familiarius. Si quando te domum receperis, tune erit tibi metuenda tristitia. Nam quam diu numen tuum intueberis, nullum illa ad te inveniet accessum, omnia in te Caesar tenebit ; eum ab illo discesseris, tune velut occasione data insidiabitur solitudini tuae dolor et requiescenti animo tuo pau- latim irrepet.

Itaque non est quod ullum tempus vacare patiaris a studiis. Tunc tibi litterae tuae tam diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc te illae antistitem et cultorem suum vindicent, tunc Homerus et Vergilius tam bene de humano genere meriti, quam tu et de illis et de omnibus meruisti, quos pluribus notos esse voluisti quam scripserant, multum tecum morentur; tutum id erit omne tempus, quod illis tuendum commiseris. Tunc Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico narrentur praeconio, quantum potes, compone ; nam ipse tibi optime formandi condendique res gestas et materiam dabit et exemplum.

Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas. Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ;

p.378
hoc tamen argumentum habeto iam corroborati eius et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad haec solutiora procedere.

In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ; haec, quae remissa fronte commentanda sunt, non feret, nisi eum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis eum severiore materia primum exercere, deinde hilariore temperare.

Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe te sic interrogaveris : " Utrumne meo nomine doleo an eius qui decessit ? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris luctu calculos ponere.

Si illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus esse iudicem. Nam si nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum, in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui numquam doliturus est ?