de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non idem tibi in luctu pari quod tuis fratribus licet ; multa tibi non permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum a te homines exigunt, multum expectant. Si volebas tibi omnia licere, ne convertisses in te ora omnium; nunc tantum tibi praestandum est, quantum promisisti. Omnes illi, qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, eum fortuna tua opus non sit, ingenio opus est, custodes animi tui sunt. Nihil umquam ita potes indignum facere perfecti et eruditi viri professione, ut non multos admirationis de te suae paeniteat.

Non licet tibi flere immodice, nec hoc tantummodo non licet ; ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent, quae humillimis et in angulo iacentibus licent. Magna servitus est magna fortuna ; non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere.

Audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam,

p.374
flere ; ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire cupientium lacrimas siccare,[*]( lacrimas siccare added by Hermes.) lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt.

Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; eum voles omnium rerum oblivisci, Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ; intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus,[*]( traditus O : tradito Duff.) cuius umeris mundus in- nititur.

Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent. Omnium somnos illius vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicavit, sibi eripuit, et siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam suum facere.