de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
De alio fratre, cuius incerta posset voluntas videri, omnia haec in dubio ponerem et dicerem : " Sive te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater tuus cupit, indignus hoc affectu tuo est ; sive non vult, utrique vestrum inhaerentem dolorem dimitte ; nec impius frater sic desiderari debet nec pius sic velit." In hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.