de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Eriperes illi bonam opinionem ? Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eriperes bonam valetudinem ? Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. Eriperes spiritum ?
Quantulum nocuisses ! Longissimum illi ingeni aevum fama promisit ; id egit ipse, ut meliore sui parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus a mortalitate se vindicaret. Quam diu fuerit ullus litteris honor, quam diu steterit aut Latinae linguae potentia aut Graecae gratia, vigebit cum maximis viris, quorum se ingeniis vel contulit vel, si hoc verecundia eius recusat, applicuit.
Hoc
Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem ; dignus fuit ille te fratre. Tu certe eras dignissimus, qui ne ex indigno quidem quicquam doleres fratre. Redditur illi testimonium aequale omnium hominum ; desideratur in tuum honorem, laudatur in suum.
Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ; suffecit ille huic sarcinae.
O dura fata et nullis aequa virtutibus ! Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio ; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere
" Quid tibi voluisti, tam iniusta et tam violenta fortuna ? Tam cito te indulgentiae tuae paenituit ? Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere ? Tam bene stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa de- libare voluisti[*]( est, in medios delibare voluisti O with punctuation of Buff: Hermes after Gertz deletes voluisti. )
? Nihil ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil antiqua frugalitas, nihil felicitatis summae potentia summa conservata abstinentia, nihil sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe mens vacans ? Luget Polybius, et in uno fratre quid de reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris sui solaciis timet. Facinus indignum ! Luget Polybius et aliquid propitio dolet Caesare ! Hoc sine dubio, impotens fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a Caesare quidem posse defendi."
Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus. Stant dura et inexorabilia ; nemo illa convicio, nemo fletu, nemo causa movet ; nihil umquam ulli parcunt nec remittunt. Proinde pareamus lacrimis nihil proficientibus ; facilius enim nos inferis dolor iste adiciet quam illos nobis reducet. Qui si nos torquet, non adiuvat, primo quoque tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque amara quadam libidine delendi animus recipiendus est.