de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Pecuniam eriperes ? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.

Eriperes illi amicos ? Sciebas tam amabilem esse, ut facile in locum amissorum posset alios substituere ; unum enim hunc ex eis, quos in principali domo potentes vidi, cognovisse videor, quem omnibus amicum habere eum expediat, magis tamen etiam libet.

Eriperes illi bonam opinionem ? Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eriperes bonam valetudinem ? Sciebas animum eius liberalibus disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, sic esse fundatum, ut supra omnis corporis dolores emineret. Eriperes spiritum ?