de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri.

Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani

p.408
generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.

C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis[*]( et pervolgatis Haase : & puocatis et ADHB : et pyrgo talisque Gertz. ) huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala. Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit !

Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens[*]( tondens added by Wesenberg.) Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ; eadem enim intemperie animi adversarum rerum ictus ferebat, qua secundarum elatus eventu super humanum in- tumeseebat modum.

Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.

Tibi vero nihil ex consuetudine mutandum est tua, quoniam quidem ea instituisti amare studia, quae et optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamitatem eademque et ornamenta

p.410
maxima homini sunt et solacia. Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.

Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum ; hoc enim unum est in[*]( in added by Wesenberg.) rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ; immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ; melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.