de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri.