de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exempla, eundem ostendere, quam nihil sacrum in- tactumque sit fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere, ex quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur aliquid ab illa aut crudeliter fieri aut inique ; potest enim haec adversus privatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam modestiam, cuius implacabilis saevitia totiens ipsa funestavit pulvi- naria ?
Faciamus licet illi convicium non nostro tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur ; adversus omnis se preces omnisque querimonias exiget. Hoc fuit in rebus humanis fortuna, hoc erit. Nihil inausum sibi reliquit, nihil intactum relinquet ; ibit violentior per omnia, sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae causa intrare, in quas per templa aditur, et atram laureatis foribus induet vestem.