de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Divus Augustus amisit Octaviam sororem carissimam et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abstulit, cui caelum destinaverat, immo vero idem omni genere orbitatis vexatus sororis filium successioni praeparatum suae perdidit ; denique ne singulos eius luctus enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se, dum inter homines erat, sensit. Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.