de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Nullus itaque melius has adloquendi partes occupaverit. Aliud habebunt hoc dicente pondus verba velut ab oraculo missa ; omnem vim doloris tui divina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi puta dicere : " Non te solum fortuna desumpsit sibi, quem tam gravi afficeret iniuria ; nulla domus in toto orbe terrarum aut est aut fuit sine aliqua comparatione. Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.