de consolatione ad Polybium
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Dii illum deaeque terris diu commodent! Acta hic divi Augusti aequet, annos vincat! Quam diu inter mortales erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat ! Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet et ante illum[*]( illum O : illud Hermes after Schultess.) consortem patris quam successorem aspiciat! Sera et nepotibus demum nostris dies nota sit, qua illum gens sua caelo asserat !
Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes,
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit : qualem volet esse, existimet causam meam.