de consolatione ad Polybium

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Potius ab istis te, quae torquent, ad haec tot et tanta, quae consolantur, converte ac respice optimos fratres, respice uxorem, filium respice ; pro omnium horum salute hac tecum portione fortuna decidit. Multos habes, in quibus adquiescas. Ab hac te infamia vindica, ne videatur omnibus plus apud te valere unus dolor quam haec tam multa solacia.

Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ; et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque ingenii est, tanto magis obsistere te necesse est communi malo. Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos dolorem suum dividere ; qui quia dispensatur inter plures, exigua debet apud te parte subsidere.

p.392
Non desinam totiens tibi offerre Caesarem.