de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplora-

p.26
tione nostri, si id non fit naturae iussu ? " Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.

Tot praeter domum nostram ducuntur exsequiae : de morte non cogitamus ; tot acerba funera : nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita paupertas in oculos incidit : et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus : quasi ex inopinato ferimur ; quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.