de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ; at ille vel in naufragio laudandus quem obruit mare clavum tenentem et obnixum.
"At enim naturale desiderium suorum est." Quis negat, quam diu modicum est ? Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura imperavit.