de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis ; minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.

Nec umquam magnis ingenis cara in corpore mora est ; exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias

p.84
ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti humana despicere. Inde est quod Platon clamat : sapientis animum totum in mortem prominere, hoc velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in exteriora tendentem.

Quid ? tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ? Quicquid ad summum pervenit, ab exitu prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta virtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur;

vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ; eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic ingenia quo inlustriora, breviora sunt; nam ubi in- cremento locus non est, vicinus occasus est.

Fabianus ait, id quod nostri quoque parentes videre, puerum Romae fuisse statura ingentis viri [*]( statura ingentis uiri ante AF (ante commonly omitted): staturae ingentis, virum antecellentis Gertz: staturae ingentis, ui nitentem Waltz. ) ; sed hic cito decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante dixit [*]( prudens non ante dixit Bourgery: prudens dixit A: Hermes and editors since Erasmus add non before prudens. ) ; non poterat enim ad illam aetatem pervenire, quam praeceperat. Ita est : indicium imminentis exitii nimia maturitas est ; adpetit finis ubi in- crementa consumpta sunt.

Incipe virtutibus illum, non annis aestimare ; satis diu vixit. Pupillus relictus sub tutorum cura

p.86
usque ad quartum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum haberet SUOS penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, eum vix paternum liberi ferant, perseveravit. Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore castris natus militiam recusavit ne a te discederet.

Computa, Marcia, quam raro liberos videant quae in diversis domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus et per sollicitudinem exigi, quibus filios in exercitu habent: scies multum patuisse hoc tempus, ex quo nil perdidisti. Numquam e conspectu tuo recessit ; sub oculis tuis studia formavit excellentis ingeni et aequaturi avum, nisi obstitisset verecundia, quae multorum profectus silentio pressit.