de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si vivere vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis. Constituit filiam fallere. Usus itaque balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit ; a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit ; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te: " Carissima," inquit, " filia et hoc unum

p.82
tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo; revocare me nec debes nec potes." Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tene- bras condidit.

Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent [*]( interpellarent inferior MSS.: interpella A: interpellaret Waltz. ) quod coegerant [*]( quod coegerant A: quod coeperant Waltz.) ; adeo illis Cordus videbatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis ius rei perderent ; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum vices ex inopi- nato ingruant ? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit ? Paene non licuit !

Praeter hoc quod omne futurum incertum est et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter est animis cito ab humana conversatione dimissis ; minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.