de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos con-

p.78
servatum potuisse tot morbos ita evadere, ut ad se- nectutem inlaesum perferret formae decus ? Cogita animi mille labes ; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interversa plerumque sunt ; aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.

Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium ; post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum ; non me hercules quis- quam illam accepisset, nisi daretur inscientibus. Ita- que si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, brevi aetate defunctos cito in integrum restitui.

Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo con-

p.80
giarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed escendere. Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat ; exclamavit Cordus tunc vere theatrum perire. Quid ergo ? Non rumperetur supra cineres Cn.