de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
M. Cicero si illo tempore, quo Catilinae sicas devitavit, quibus pariter cum patria petitus est, concidisset, si [*]( si added by Schultess.) liberata re publica servator eius, si denique filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit. Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia
M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione redeuntem mare devorasset vel eum illa ipsa pecunia, quam adferebat civili bello stipendium, nonne illi bene actum foret ? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram Catone peccare. Nunc annorum adiectio paucissimorum virum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit Caesarem fugere, Pompeium sequi. Nihil ergo illi mali immatura mors attulit ; omnium etiam malorum remisit patientiam.
" Nimis tamen cito perit et immaturus." Primum puta illi superfuisse—comprende quantum plurimum procedere homini licet : quantum est ? Ad brevissimum tempus editi, cito cessuri loco venienti in pactum [*]( in pactum A: inpacatum Madvig: inpactum Gertz: impacato Waltz. ) hoc prospicimus hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate aevum volvit ? Computa urbium saecula ; videbis quam non diu steterint etiam quae vetustate gloriantur. Omnia humana brevia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia.
Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes ; minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam
Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos : cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.