de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Movet et illud lugentem : " Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet." Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. Scio quid dicas :

" Non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio re- spicere praeter ipsum vacat." Quid igitur te, Marcia, movet ? utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit ? Si quod decessit, semper debuisti dolere ; semper enim scisti moriturum.

Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina

p.66
igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos : luserunt ista poetae et vanis nos agitavere terroribus.

Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est ; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est ; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.

Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur, excepit illum magna et aeterna pax. Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur; non invidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur ; nulla publica clades prospicitur, nulla privata ; non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti. Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.

O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit,

p.68
sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur ! Haec servitutem invito domino remittit ; haec captivorum catenas levat ;

haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat ; haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat ; haec, ubi res communis fortuna male divisit et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia ; haec est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio ; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit ; haec est, quae nulli non patuit ; haec est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim : habeo quod appellem.

Video istic cruces non unius quidem generis sed aliter ab aliis fabricatas : capite quidam conversos in terram suspendere, alii per obscena stipitem egerunt, alii brachia patibulo ex- plicuerunt ; video fidiculas, video verbera, et membris singulis articulis [*]( singulis articulis A: singulis et articulis inferior MSS.: membris deleted by Waltz. ) singula nocuerunt [*]( nocuerunt Madvig: docueruntA: admoverunt Niemeyer: texuerunt Waltz: dicaverunt Favez.) machinamenta. At video et mortem. Sunt istic hostes cruenti, cives superbi; sed video istic et mortem. Non est molestum

p.70
servire, ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu ad libertatem transire. Caram te, vita, beneficio mortis habeo !