de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Movet et illud lugentem : " Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet." Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. Scio quid dicas :
" Non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio re- spicere praeter ipsum vacat." Quid igitur te, Marcia, movet ? utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit ? Si quod decessit, semper debuisti dolere ; semper enim scisti moriturum.
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina