de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas velle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa, sed prudens sciensque venisset? Dicit omnibus nobis natura: “Neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris; fortasse muti nascentur. Esse aliquis ex illis tam servator patriae quam proditor poterit.
Non est quod desperes tantae dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone
p.58
tamen et tantae futuros turpitudinis, ut ipsi maledicta sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem impositurus vel puerum vel iuvenem vel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur." Post has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.