de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela, quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem conti- nuit ? Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum, quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi ? At hoc [*]( at hoc inferior MSS.: adhoc A Hermes.)
iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam
Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem [*]( in amissarum vicem Favez: in amissarum inferior MSS.: in missarum A: in vicem amissarum Gertz (1889): in scissuram Hermes after Schultess: et amissarum Waltz. ) semina statim plantasque disponit ; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.