de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem. In oculis erat

p.46
iam Cn. Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementa, quae gravia illi videbantur, etiam cum in commune crescerent. Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.

Quid aliorum tibi funera Caesarum referam ? Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam.

Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba adoption desertam domum fulsit ; tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem queri. Ti.