de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

? Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt ; non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas. Filium tibi dii immortales non diu daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest. Ne illud quidem dicere potes electam te a dis, cui frui non liceret filio. Circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique maiora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes ; ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere. Circumspice, inquam, omnis; nullam tam [*]( tam added by Muretus.) miseram nominabis domum, quae non inveniat in miseriore solacium.

Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te

p.40
levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum ; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere—ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere—, sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A felicissimo incipiam.

L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit—etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse. Hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.

Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam

p.42
ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.

Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem ? Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum redit vultum.