de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Miramur in hoc mortem, quae unius singultus opus est ? Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est ? Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam

p.36
auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet ! in quantas cogitationes oblitum condicionis suae venit !

Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est [*]( paucissimorum est Gertz: paucissimo A.) circuitus annorum.