de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere !
Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus,[*]( satus Schultess (adding erat): datus A.) hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium; alios vinci et : id nunc hosti licebit, nunc civi ; alios
Quid opus est partes deflere ? Tota flebilis vita est; urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis [*]( vis added by Madvig.) dispensanda. Quae deinde ista suae publicaeque condicionis oblivio est ? Mortalis nata es, mortales peperisti. Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita [*]( causis morborum repetita Gertz: causis morbos repetitas A: causis omnibus repetita v.d. Vliet: carnis morbo repetita Madvig: carnis morbos sortita Pfennig: causis repleta Waltz: causis morborum repleta Apelt. ) sperasti tam imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?
De- cessit filius tuus ; id est, decucurrit ad hunc finem, ad quem quae feliciora partu tuo putas properant. Hoc omnis ista quae in foro litigat, spectat [*]( spectat added by Gertz after theatris.) in theatris, in templis precatur turba dispari gradu vadit; et quae diligis, veneraris et quae despicis unus exaequabit cinis. Hoc videlicet dicit [*]( dicit suggested addition of Hermes: videlicet (illa) A: videre iubet Gertz : indicat Waltz: videre licet Favez. ) illa Pythicis oraculis ad- scripta vox [*]( vox added by Erasmus: voce added by Favez.): NOSCE TE. Quid est homo ?
Quolibet