de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere !
Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus,[*]( satus Schultess (adding erat): datus A.) hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.