de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit ; renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit
Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura- tionem accedere. Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis ; vehementius contra in- veterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt; tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adsequi tam durum dolorem ; frangendus est.
Scio a praeceptis incipere omnis, qui monere aliquem volunt, in exemplis desinere. Mutari hunc interim morem expedit; aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosa stupenti.