de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit ; renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit
p.8
eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quem- admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor. Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura- tionem accedere. Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis ; vehementius contra in- veterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt; tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adsequi tam durum dolorem ; frangendus est.