de consolatione ad Marciam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires [*]( ut scires Schultess : uis scire A.) hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandiantur ; ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis ?