de consolatione ad Marciam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est ignotum, qualem te in persona patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod non optabas superstitem. Nec scio an et optaveris; permittit enim sibi quaedam contra bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremuti

p.4
Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti; postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti; et haec illo saeculo, quo magna pietas erat nihil impie facere.

Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum[*]( mutatio temporum editors : mutato tempore AF.) dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat. Optime meruisti de Romanis studiis : magna illorum pars arserat ; optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata ; optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.

Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam et libertatem, non eruisses. Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus vetustatem nullam

p.6
timet; at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.[*]( tacebuntur inferior MSS.: tacebunt A.)