de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

"At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax ; non magnis nec navigabilibus fluminum alveis irrigatur ; nihil gignit, quod aliae gentes petant, vix ad tutelam incolentium fertilis ; non pretiosus hic lapis caeditur, non auri argentique venae eruuntur."

Angustus animus est, quem terrena delectant ; ad illa abducendus est, quae ubique aeque apparent, ubique aeque splendent. Et hoc cogitandum est, ista veris bonis per falsa et prave credita obstare. Quo longiores porticus expedierint, quo altius turres sustulerint, quo latius vicos porrexerint, quo depressius aestivos specus foderint, quo maiori mole fastigia cenationum subduxerint, hoc plus erit, quod illis caelum abscondat.

In eam te regionem casus eiecit, in qua lautissimum receptaculum casa est ; ne tu pusilli animi es et

p.444
sordide se consolantis, si ideo id fortiter pateris, quia Romuli casam nosti. Dic illud potius : " Istud humile tugurium nempe virtutes recipit ? Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia. Nullus angustus est locus, qui hanc tam magnarum virtutium turbam capit ; nullum exilium grave est, in quod licet eum hoc ire comitatu."

Brutus in eo libro, quem de virtute composuit, ait se Marcellum vidisse Mytilenis exulantem et, quantum modo natura hominis pateretur, beatissime viventem neque umquam cupidiorem bonarum artium quam illo tempore. Itaque adicit visum sibi se magis in exilium ire, qui sine illo rediturus esset, quam illum in exilio relinqui.

O fortunatiorem Marcellum eo tempore, quo exilium suum Bruto adprobavit, quam quo rei publicae consulatum ! Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet ! Quantus vir fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum !