de consolatione ad Helviam

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Transierunt deinde Ligures in eam, transierunt et Hispani, quod ex similitudine ritus[*]( ex similitudine ritus A : ex similitudinibus Gertz.) apparet; eadem enim tegmenta capitum idemque genus calciamenti quod Cantabris est, et verba quaedam ; nam totus sermo conversatione Graecorum Ligurumque a patrio descivit. Deductae deinde sunt duae civium Romanorum coloniae, altera a Mario, altera a Sulla ; totiens huius aridi et spinosi saxi mutatus est populus !

Vix denique invenies ullam terram, quam etiamnunc indigenae colant; permixta omnia et insiticia sunt. Alius alii successit ; hic concupivit, quod illi fastidio fuit; ille unde expulerat, eiectus est. Ita fato placuit, nullius rei eodem semper loco stare fortunam.