de consolatione ad Helviam
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse, quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus est ; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur. Nova urbium fundamenta iaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus aut in accessionem validioris conversis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt ? Quid te tam longo circumitu traho ?
Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem ? Quid Diomeden aliosque, quos Troianum bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit ?
Romanum imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem necessitas et victoris metus longinqua quaerentem in Italiam detulit. Hic deinde populus quot colonias in omnem provinciam misit! Ubicumque vicit Romanus, habitat. Ad hanc commutationem locorum libentes nomina dabant et relictis aris suis trans maria sequebatur colonos senex.[*]( colonos senex A : colonus vexillum Madvig : alii alia.)